FERREUS Annulus

FERREUS Annulus
FERREUS Annulus
antiquissimo in usu apud Romanos. Primis enim eius Reip. temporibus, ne Senatori quidem ius erat aureum gestare; sed his tantum, qui Legati ad exteras gentes ituri essent, annuli ex auro dabantur, Credo, dicente Plin. quoniam ita exteris honoratissimi intellig ebantur. Atqueve hi ipsi, Legatione perfuncti annulo publice accepto non nisi in publico utebantur, intra domos ferreis contenti, teste eodem l. 32. c. 1. Imo et, cum non Senatores solum, verum etiam Equites aureos annulos paulatim usurparent; fuisse tamen menoriâ Avorum etiam inter Senatores, qui Praetura quoque functi in ferro consenuerint, tradit idem Plin. qui quoqueve, Divo Augusto decurias ordinante, maiorem partem Iudicum in ferreo annulo fuisse, auctor est. Sed et ipsi Triumphantes retinuêrunt priscae simplicitatis vestigia. Nam ferreo annulo usos fuisse Imp. Romanos, cum curru aureo gemmisque magnifice ornato de hostibus victis triumphantes in Capitolium inveherentur, idem saepius iam laudarus Auctor refert d. l. Quod tamen fiebat, praeter communem morem, et ad retundendam victoris arrogantiam: Alias enim Senatoribus primum; exin Equitibus, aurei annuli fuisse ius, notum est, vide Ioh. Kirchmann. de Ann. c. 15. Quorum usu increbrescente, ferrum inter servos haesit: Quamquam fuêre, qui novitio quodam invento aurum ferro superinducerent, vel etiam merum purumqueve aurum decolorarent, et in ferri speciem deformarent; sic aurum gestantes, ut gestare ferrum crederentur. Ita enim recte interpretatur Lipf. verba Plin. servorum fraudem et occultam in annulis superbiam perstringentis: Nec non et servitia iam ferrum auro cingunt; alii per sese mero auro decolorant. Annulum autem hunc servis ad usum potius, nempe ad signandum, quam ad ornatum, fuisse, refert Apuleius l. 10. Donec iussu Magistratuum ministeria publica contrectatis nequissimi servi manibus annulum ferreum deprehensum cum signo sacculi conferunt etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • LEGATUS — apud priscos Rom. is fuit, qui Ammiani Marcellini temporibus Comes dicebatur, et nostra aetate Locum tenens. Gall. Lieutenant, penes quem absente Imp. vel Duce. summa potestas erat. Hi inrer Comites Proconsulum et Propraetorum primum obtinuêre… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • DACTYLI — Graece Δάκτυλοι, recentioribus Graecis dicti sunt, quos balanos palmae vocat Plin. l. 13. c. 42. Ita enim proprie appellati palmae communis fructus; abusive postea qualibet palmulâ sic nominatâ. Unde hodieque Aegyptiis arbor βαλανηφόρος,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • HETRUSCAE — Coronae, quae binae Magistratibus apud Rom. Praeferri solebant olim, memorantur Tettullian, de Cor. Milit. Proeferuntur etiam illis Hetruscae. Hoc vocabulum est coronarum, quas, gemmis et foliis ex auro querctnis ob Iovem insignes, ad deducendas… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • virole — Une Virole, Carchebus ex Vitru. Annulus est ferreus, qu on met au bout de quelque manche ou autre chose de bois, à fin qu il ne se fende …   Thresor de la langue françoyse

  • Stein — 1. Auch ein kleiner Stein kann tödten, wenn er recht geworfen wird. 2. Auch ein Stein verwittert, wenn er lange genug liegt. Dem Zahn der Zeit widersteht nichts. Lat.: Ferreus assiduo consumitur annulus usu. (Ovid.) (Philippi, I, 154.) 3. Auf dem …   Deutsches Sprichwörter-Lexikon

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”